Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
  2. alter erat Pylades [*](alter et est pilades vel et pylades alter) :
  3. nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
  4. evincti geminas ad sua terga manus,
  5. spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
  6. ambiat ut fulvas infula longa comas.
  7. dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
  8. dum tardae causas invenit ipsa morae,
  9. non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
  10. sacra suo facio barbariora loco.
  11. ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
  12. quodve parum fausta puppe petistis iter?'
  13. dixit, et audito patriae pia nomine virgo
  14. consortes urbis comperit esse suae.
  15. alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
  16. ad patrias sedes nuntius alter eat.