Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus:
  2. consortem Phoebi gens colit illa deam.
  3. templa manent hodie vastis innixa columnis,
  4. perque quater denos itur in illa gradus,
  5. fama refert illic signum caeleste fuisse;
  6. quoque minus dubites, stat basis orba dea;
  7. araque, quae fuerat natura candida saxi,
  8. decolor adfuso tincta cruore rubet.
  9. femina sacra facit taedae non nota iugali,
  10. quae superat Scythicas nobilitate nurus,
  11. sacrifici genus est, sic instituere parentes,
  12. advena virgineo caesus ut ense cadat.
  13. regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
  14. nec fuit Euxinis notior alter aquis.
  15. sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
  16. nescioquam dicunt Iphigenian iter.
  17. quam levibus ventis sub nube per aethera [*](aequora vel aera: aethera σ ) vectam
  18. creditur his Phoebe deposuisse locis.
  19. praefuerat templo multos ea rite per annos,
  20. invita peragens tristia sacra manu: