Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. favet, sint hi contenti venia, iactentque [*](sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn) licebit
  2. purgari factum me quoque teste suum.
  3. pars estis pauci melior, qui rebus in artis
  4. ferre mihi nullam turpe putastis opem.
  5. tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
  6. cum cinis absumpto corpore factus ero.
  7. fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
  8. si tamen a memori posteritate legar.
  9. corpora debentur maestis exsanguia bustis:
  10. effugiunt structos nomen honorque rogos.
  11. occidit et Theseus et qui comitavit Oresten:
  12. sed tamen in laudes vivit uterque suas.
  13. vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,
  14. claraque erit scriptis gloria vestra meis.