Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aut [*](aut ut vel at vel et) meus excusat caros ita candor amicos,
  2. utque habeant de me crimina nulla,
  3. favet, sint hi contenti venia, iactentque [*](sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn) licebit
  4. purgari factum me quoque teste suum.
  5. pars estis pauci melior, qui rebus in artis
  6. ferre mihi nullam turpe putastis opem.
  7. tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
  8. cum cinis absumpto corpore factus ero.
  9. fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
  10. si tamen a memori posteritate legar.