Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quis non e timidis aegri contagia vitat,
  2. vicinum metuens ne trahat inde malum?
  3. me quoque amicorum nimio terrore metuque,
  4. non odio, quidam destituere mei.
  5. non illis pietas, non officiosa voluntas
  6. defuit: adversos extimuere deos.
  7. utque magis cauti possunt timidique videri,
  8. sic appellari non meruere mali.
  9. aut [*](aut ut vel at vel et) meus excusat caros ita candor amicos,
  10. utque habeant de me crimina nulla,
  11. favet, sint hi contenti venia, iactentque [*](sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn) licebit
  12. purgari factum me quoque teste suum.
  13. pars estis pauci melior, qui rebus in artis
  14. ferre mihi nullam turpe putastis opem.
  15. tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
  16. cum cinis absumpto corpore factus ero.
  17. fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
  18. si tamen a memori posteritate legar.
  19. corpora debentur maestis exsanguia bustis:
  20. effugiunt structos nomen honorque rogos.