Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cumque dedit paries venturae signa ruinae,
- sollicito vacuus fit locus ille metu.
- quis non e timidis aegri contagia vitat,
- vicinum metuens ne trahat inde malum?
- me quoque amicorum nimio terrore metuque,
- non odio, quidam destituere mei.
- non illis pietas, non officiosa voluntas
- defuit: adversos extimuere deos.
- utque magis cauti possunt timidique videri,
- sic appellari non meruere mali.
- aut [*](aut ut vel at vel et) meus excusat caros ita candor amicos,
- utque habeant de me crimina nulla,
- favet, sint hi contenti venia, iactentque [*](sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn) licebit
- purgari factum me quoque teste suum.
- pars estis pauci melior, qui rebus in artis
- ferre mihi nullam turpe putastis opem.
- tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
- cum cinis absumpto corpore factus ero.
- fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
- si tamen a memori posteritate legar.