Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adiectique probent genetiva ad nomina [*](agnomina) Cottae,
  2. si tu non esses, interitura domus,
  3. digne vir hac serie, lapso [*](lasso) succurrere amico
  4. conveniens istis moribus esse puta.
  1. Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
  2. o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
  3. dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
  4. seu veri species seu fuit ille sopor.