Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- adde quod est animus semper tibi mitis, et altae
- indicium mores nobilitatis habent,
- quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
- quos Numa maternus non neget esse suos.
- adiectique probent genetiva ad nomina [*](agnomina) Cottae,
- si tu non esses, interitura domus,
- digne vir hac serie, lapso [*](lasso) succurrere amico
- conveniens istis moribus esse puta.
- Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
- o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
- dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
- seu veri species seu fuit ille sopor.
- nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
- mense fere medio quanta nitere solet.
- publica me requies curarum somnus habebat,
- fusaque erant toto languida membra toro,
- cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
- et gemuit parvo mota fenestra sono.