Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
- vera, vide famae quod tuearis opus.
- ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,
- quae debet, fuerit ni tibi cura mei,
- exposuit memet populo Fortuna videndum,
- et plus notitiae, quam fuit ante, dedit.
- notior est factus Capaneus a fulminis ictu .
- notus humo mersis Amphiaraus equis,
- si minus errasset, notus minus esset Ulixes:
- magna Philoctetae vulnere fama suo est.
- si locus est aliquis tanta inter nomina parvis,
- nos quoque conspicuos nostra ruina facit,
- nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
- inferius Coa Bittide [*](bit tibi de etc. corr. Merkel) nomen habes,
- quicquid ages igitur, scaena spectabere magna,
- et pia non paucis [*](parvis) testibus uxor eris.
- crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro,
- qui legit has laudes, an mereare rogat,
- utque favere reor plures virtutibus istis,
- sic tua non paucae carpere facta volent.