Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. magna tibi imposita est nostris persona libellis:
  2. coniugis exemplum diceris esse bonae.
  3. hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
  4. vera, vide famae quod tuearis opus.
  5. ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,
  6. quae debet, fuerit ni tibi cura mei,
  7. exposuit memet populo Fortuna videndum,
  8. et plus notitiae, quam fuit ante, dedit.