Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque iuvent alii, tu debes vincere amicos,
  2. uxor, et ad partis prima venire tuas.
  3. magna tibi imposita est nostris persona libellis:
  4. coniugis exemplum diceris esse bonae.
  5. hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
  6. vera, vide famae quod tuearis opus.
  7. ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,
  8. quae debet, fuerit ni tibi cura mei,