Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod procul haec regio est et ab omni devia cursu,
  2. nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
  3. non igitur mirum, finem quaerentibus horum
  4. altera si nobis usque rogatur humus.
  5. te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
  6. inque meis lacrimas posse tenere malis,
  7. quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum,
  8. invenies, vere si reperire voles.
  9. velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet,
  10. et faciat somnos haec tibi cura breves,
  11. velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus.
  12. optet ut exilium pace carere meum?
  13. pectore te toto cunctisque incumbere nervis
  14. et niti pro me nocte dieque decet.
  15. utque iuvent alii, tu debes vincere amicos,
  16. uxor, et ad partis prima venire tuas.