Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non semper sacras reddunt oracula sortis,
  2. ipsaque non omni tempore fana patent,
  3. cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,
  4. et nullus populi contrahet ora dolor,
  5. cum domus Augusti, Capitoli more colenda,
  6. laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
  7. tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
  8. profectura aliquid tum tua verba putes.
  9. siquid aget maius, differ tua coepta caveque
  10. spem festinando praecipitare meam.
  11. nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:
  12. corporis ad curam vix vacat illa sui.
  13. omnia ...........
  14. per rerum turbam tu quoque oportet eas.
  15. cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
  16. fac sis personae, quam tueare, memor.
  17. nec factum defende meum; mala causa silenda est.
  18. nil nisi sollicitae sint tua verba preces,