Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. excipe naufragium non duro litore nostrum,
  2. ne fuerit terra tutior unda tua.
  3. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
  4. convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
  5. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
  6. esse potest animo vix tamen aequa tuo.
  7. conspicitur numquam meliore potentia causa,
  8. quam quotiens vanas non sinit esse preces,
  9. hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
  10. a superis ortae nobilitatis opus.
  11. hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [*](generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato)
  12. et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
  13. hoc tecum commune deo est, [*](deos (deis vel dei): deo est Riese) quod uterque rogati
  14. supplicibus vestris ferre soletis opem.