Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. me fortuna tibi—de qua quod non queror, [*](querar) hoc est—
  2. tradidit, hoc uno non inimica mihi.
  3. excipe naufragium non duro litore nostrum,
  4. ne fuerit terra tutior unda tua.
  5. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
  6. convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
  7. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
  8. esse potest animo vix tamen aequa tuo.
  9. conspicitur numquam meliore potentia causa,
  10. quam quotiens vanas non sinit esse preces,