Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mea subiecta convicta est gemma tabella
  2. mendacem linis imposuisse notam.
  3. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
  4. est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
  5. neve roges, quae sit, stultam conscripsimus [*](quae (quam) scripsimus) Artem;
  6. innocuas nobis haec vetat esse manus.