Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non ego caede nocens in Ponti litora veni,
  2. mixtave sunt nostra dira venena manu:
  3. nec mea subiecta convicta est gemma tabella
  4. mendacem linis imposuisse notam.
  5. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
  6. est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
  7. neve roges, quae sit, stultam conscripsimus [*](quae (quam) scripsimus) Artem;
  8. innocuas nobis haec vetat esse manus.
  9. ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
  10. ut lateat [*](pateat corr. σ ) sola culpa sub Arte mea.