Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
  2. eiusdem sacri cultor uterque sumus.
  3. ad vatem vates orantia brachia tendo,
  4. terra sit exiliis ut tua fida meis.
  5. non ego caede nocens in Ponti litora veni,
  6. mixtave sunt nostra dira venena manu:
  7. nec mea subiecta convicta est gemma tabella
  8. mendacem linis imposuisse notam.
  9. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
  10. est tamen his gravior noxa fatenda mihi.