Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
  2. atque suis numeris [*](humeris corr. Heinsius) forte quievit opus,
  3. ne tua marcescant per inertis otia somnos,
  4. lucida Plena tendis in astra via.
  5. haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
  6. eiusdem sacri cultor uterque sumus.
  7. ad vatem vates orantia brachia tendo,
  8. terra sit exiliis ut tua fida meis.