Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
  2. emollit mores nec sinit esse feros,
  3. nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
  4. mitibus aut studiis tempora plura dedit.
  5. carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
  6. Threicium iuvenem composuisse negem;
  7. neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
  8. Bistonis ingenio terra superba tuo est.
  9. utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
  10. sumere et hostili tingere caede manum,