Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
- tam bene quod patriae consulit ille suae.
- utilitas igitur magnos hominesque deosque
- efficit, auxiliis quoque favente suis.
- tu quoque fac prosis intra [*](profugus intra) tua castra iacenti,
- o Coty, progenies digna parente tuo.
- conveniens homini est hominem servare voluptas,
- et melius nulla quaeritur arte favor.
- quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
- munifici mores improbat Alcinoi?
- non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*](genitorve (gentisque) caphereus (caphareus))
- quive repertorem torruit arte sua:
- sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
- tam numquam, facta pace, cruoris amans,
- adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
- emollit mores nec sinit esse feros,