Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
  2. victima pro templo cur cadat icta Iovis?
  3. si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
  4. irrita Neptuno cur ego tura feram?
  5. vana laborantis si fallat vota coloni,
  6. accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
  7. nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
  8. musta sub adducto si pede nulla fluent.
  9. Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
  10. tam bene quod patriae consulit ille suae.
  11. utilitas igitur magnos hominesque deosque
  12. efficit, auxiliis quoque favente suis.
  13. tu quoque fac prosis intra [*](profugus intra) tua castra iacenti,
  14. o Coty, progenies digna parente tuo.
  15. conveniens homini est hominem servare voluptas,
  16. et melius nulla quaeritur arte favor.
  17. quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
  18. munifici mores improbat Alcinoi?
  19. non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*](genitorve (gentisque) caphereus (caphareus))
  20. quive repertorem torruit arte sua: