Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
  2. convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
  3. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
  4. esse potest animo vix tamen aequa tuo.
  5. conspicitur numquam meliore potentia causa,
  6. quam quotiens vanas non sinit esse preces,
  7. hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
  8. a superis ortae nobilitatis opus.