Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic fera quam primum pavido Germania vultu
  2. ante triumphantis serva feratur equos:
  3. sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
  4. vivant, et possis filius esse diu.
  5. tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
  6. accipe non dura supplicis aure preces.
  7. sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
  8. cumque bonis nuribus quod peperere nurus,