Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
  2. qui veniunt magno per tua iussa gradu,
  3. parte leva minima nostras et contrahe poenas,
  4. daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
  5. et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
  6. numina sint precibus non inimica meis.
  7. sic fera quam primum pavido Germania vultu
  8. ante triumphantis serva feratur equos:
  9. sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
  10. vivant, et possis filius esse diu.
  11. tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
  12. accipe non dura supplicis aure preces.
  13. sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
  14. cumque bonis nuribus quod peperere nurus,