Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. perque tibi similem virtutis imagine natum,
  2. moribus adgnosci qui tuus esse potest,
  3. perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
  4. qui veniunt magno per tua iussa gradu,
  5. parte leva minima nostras et contrahe poenas,
  6. daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
  7. et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
  8. numina sint precibus non inimica meis.
  9. sic fera quam primum pavido Germania vultu
  10. ante triumphantis serva feratur equos:
  11. sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
  12. vivant, et possis filius esse diu.
  13. tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
  14. accipe non dura supplicis aure preces.
  15. sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
  16. cumque bonis nuribus quod peperere nurus,
  17. sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,
  18. pars fuerit partus sola caduca tui.
  19. sic tibi mature fraterni funeris ultor
  20. purpureus niveis filius instet equis.