Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Caesareos video vultus, velut ante videbam :
- vix huius voti spes fuit ulla mihi;
- utque salutabam numen caeleste, saluto.
- quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,
- quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
- qui locus ablato Caesare vilis erit.
- hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
- nam patriae faciem sustinet ille suae.
- fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
- torvaque nescio quid forma minantis habet?
- parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
- iustaque vindictae supprime lora tuae.
- parce, precor, [*](precor puer) saecli decus indelebile [*](admirabile vel o venerabile) nostri,
- terrarum dominum quem tua cura facit.
- per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
- per numquam surdos in tua vota deos,