Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  2. Arcturum subii Pleiadumque minas,
  3. saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
  4. non Ithacae puppi saevior unda fuit.
  5. recta fides comitum poterat mala nostra levare:
  6. ditata est spoliis perfida turba meis.
  7. mitius exilium faciunt loca: tristior ista
  8. terra sub ambobus non iacet ulla polis.
  9. est aliquid patriis vicinum finibus esse:
  10. ultima me tellus, ultimus orbis habet.
  11. praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:
  12. Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
  13. tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
  14. non patitur verti barbarus hostis humum.
  15. temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
  16. frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
  17. est in aqua dulci non invidiosa voluptas:
  18. aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
  19. omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit:
  20. ille etiam vires corpus habere facit,