Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
  2. omnis pro nobis gratia muta fuit.
  3. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  4. obruit hoc absens vasta procella caput.
  5. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  6. addita sunt poenis aspera verba meis.
  7. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  8. Arcturum subii Pleiadumque minas,