Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vita prior vitio caret et sine labe peracta est [*](est om. A) :
  2. auxilii misero nil tulit illa mihi.
  3. culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
  4. omnis pro nobis gratia muta fuit.
  5. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  6. obruit hoc absens vasta procella caput.
  7. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  8. addita sunt poenis aspera verba meis.
  9. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  10. Arcturum subii Pleiadumque minas,
  11. saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
  12. non Ithacae puppi saevior unda fuit.
  13. recta fides comitum poterat mala nostra levare:
  14. ditata est spoliis perfida turba meis.
  15. mitius exilium faciunt loca: tristior ista
  16. terra sub ambobus non iacet ulla polis.