Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
- vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
- nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
- nec magis est curvis Appia trita rotis,
- pectora quam mea sunt sene calcata [*](caecata) malorum,
- et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
- artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
- infelix perii dotibus ipse meis.