Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est
  2. tempore laetitiae ianua clausa meae.
  3. iam dolor in morem venit meus, utque Caducis
  4. percussu crebro saxa cavantur aquis,
  5. sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
  6. vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
  7. nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
  8. nec magis est curvis Appia trita rotis,
  9. pectora quam mea sunt sene calcata [*](caecata) malorum,
  10. et nihil inveni, quod mihi ferret opem.