Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
  2. quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
  3. nulla Getis toto gens est truculentior orbe;
  4. sed tamen hi nostris ingemuere malis,
  5. quae tibi si memori coner perscribere versu.
  6. Uias est fati longa futura mei.
  7. non igitur vereor [*](verear) quo [*](quo qua vel quia vel quod) te rear esse verendum,
  8. cuius amor nobis pignora mille dedit,
  9. sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est
  10. tempore laetitiae ianua clausa meae.
  11. iam dolor in morem venit meus, utque Caducis
  12. percussu crebro saxa cavantur aquis,
  13. sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
  14. vixque habet in nobis iam nova plaga locum.