Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. turpe sequi casum et fortunae cedere [*](accedere, at cf. Tib. iv.13.17) amicum,
  2. et, nisi sit felix, esse negare suum.
  3. non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,
  4. non haec Aegidae Pirithoique fides:
  5. quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
  6. in quorum plausus tota theatra sonant,
  7. tu quoque per durum servato tempus amico
  8. dignus es in tantis nomen habere viris,