Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. brachia da lasso potius prendenda natanti,
  2. nec pigeat mento supposuisse manum.
  3. idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor,
  4. sic tibi sint fratres totaque salva domus,
  5. quodque soles animo semper, quod voce precari,
  6. omnia Caesaribus sic tua facta probes.
  7. turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
  8. auxilium nulla parte tulisse tuum,
  9. turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
  10. turpe laborantem deseruisse ratem,
  11. turpe sequi casum et fortunae cedere [*](accedere, at cf. Tib. iv.13.17) amicum,
  12. et, nisi sit felix, esse negare suum.
  13. non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,
  14. non haec Aegidae Pirithoique fides:
  15. quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
  16. in quorum plausus tota theatra sonant,
  17. tu quoque per durum servato tempus amico
  18. dignus es in tantis nomen habere viris,
  19. dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
  20. non erit officii gratia surda tui.