Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. iure igitur studio confinia carmina vestro
  2. et commilitii sacra tuenda putas.
  3. pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
  4. comprecor ad vitae tempora summa tuae.
  5. succedatque suis [*](tuis) orbis moderator [*](moderatus) habenis:
  6. quod mecum populi vota precantur idem.
  1. Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
  2. tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
  3. exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam,
  4. et si non liceat scribere, mutus ero.