Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
  2. diceris exiliis indoluisse meis,
  3. missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
  4. illa tuus iuvit qualiacumque favor;
  5. optastique brevem solvi [*](solvil Postgate salvi vel fieri) mihi Caesaris iram,
  6. quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,
  7. moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
  8. nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
  9. quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
  10. credibile est fieri condicione loci,