Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
  2. et servat studii foedera quisque sui:
  3. rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
  4. rectorem dubiae navita puppis amat.
  5. tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
  6. ingenioque faves, ingeniose, meo.
  7. distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :
  8. artis et ingenuae cultor uterque sumus,
  9. thyrsus abest a te, [*](abest a te Rothmaler sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobis) gustata [*](gestata) est laurea nobis,
  10. sed tamen ambobus debet inesse calor:
  11. utque meis numeris tua dat facundia nervos,
  12. sic venit a nobis in tua verba nitor.
  13. iure igitur studio confinia carmina vestro
  14. et commilitii sacra tuenda putas.
  15. pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
  16. comprecor ad vitae tempora summa tuae.
  17. succedatque suis [*](tuis) orbis moderator [*](moderatus) habenis:
  18. quod mecum populi vota precantur idem.
  1. Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
  2. tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.