Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. optastique brevem solvi [*](solvil Postgate salvi vel fieri) mihi Caesaris iram,
  2. quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,
  3. moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
  4. nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
  5. quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
  6. credibile est fieri condicione loci,
  7. vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
  8. quae minus Augusta pace fruatur humus,