Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- haec igitur referens et quod mea crimina primi
- erroris venia posse latere vides,
- respicis antiquum lassis in rebus amicum,
- fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
- pro quibus optandi si nobis copia fiat,
- tam bene promerito commoda mille precer. [*](precor corr.Heinsius )
- sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
- ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
- haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
- te solitum memini prima rogare deos.
- Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
- Attice, iudicio non dubitande meo.
- ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
- deserit an partis languida cura suas?
- non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim
- fasque putem iam te non meminisse mei.
- ante oculos nostros posita est [*](posita est tua est vel tua stat etc.) tua semper imago,
- et videor vultus mente videre tuos.
- seria multa mihi tecum conlata recordor,
- nec data iucundis tempora pauca iocis,