Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inter confessum dubie [*](dubie medius: om A.) dubieque negantem
  2. haerebam, pavidas dante timore notas,
  3. exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
  4. gutta per attonitas ibat oborta genas.
  5. haec igitur referens et quod mea crimina primi
  6. erroris venia posse latere vides,
  7. respicis antiquum lassis in rebus amicum,
  8. fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
  9. pro quibus optandi si nobis copia fiat,
  10. tam bene promerito commoda mille precer. [*](precor corr.Heinsius )
  11. sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
  12. ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
  13. haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
  14. te solitum memini prima rogare deos.
  1. Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
  2. Attice, iudicio non dubitande meo.
  3. ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
  4. deserit an partis languida cura suas?