Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
  2. attulerat culpae quem mala fama meae,
  3. inter confessum dubie [*](dubie medius: om A.) dubieque negantem
  4. haerebam, pavidas dante timore notas,
  5. exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
  6. gutta per attonitas ibat oborta genas.
  7. haec igitur referens et quod mea crimina primi
  8. erroris venia posse latere vides,
  9. respicis antiquum lassis in rebus amicum,
  10. fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
  11. pro quibus optandi si nobis copia fiat,
  12. tam bene promerito commoda mille precer. [*](precor corr.Heinsius )
  13. sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
  14. ut tibi sit salvo Caesare salva parens.