Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ultima me tecum vidit maestisque cadentes
- excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis:
- cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
- attulerat culpae quem mala fama meae,
- inter confessum dubie [*](dubie medius: om A.) dubieque negantem
- haerebam, pavidas dante timore notas,
- exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
- gutta per attonitas ibat oborta genas.
- haec igitur referens et quod mea crimina primi
- erroris venia posse latere vides,
- respicis antiquum lassis in rebus amicum,
- fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
- pro quibus optandi si nobis copia fiat,
- tam bene promerito commoda mille precer. [*](precor corr.Heinsius )
- sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
- ut tibi sit salvo Caesare salva parens.