Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. primus ut auderem committere carmina famae
  2. impulit: ingenii dux fuit ille mei.
  3. nec quo sit primum nobis a tempore cultus
  4. contendo fratrem posse referre tuum.
  5. te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
  6. quolibet in casu gratia nostra fores,
  7. ultima me tecum vidit maestisque cadentes
  8. excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis:
  9. cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
  10. attulerat culpae quem mala fama meae,
  11. inter confessum dubie [*](dubie medius: om A.) dubieque negantem
  12. haerebam, pavidas dante timore notas,
  13. exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
  14. gutta per attonitas ibat oborta genas.
  15. haec igitur referens et quod mea crimina primi
  16. erroris venia posse latere vides,