Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
  2. quae non inferior nobilitate fuit,
  3. primus ut auderem committere carmina famae
  4. impulit: ingenii dux fuit ille mei.
  5. nec quo sit primum nobis a tempore cultus
  6. contendo fratrem posse referre tuum.
  7. te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
  8. quolibet in casu gratia nostra fores,
  9. ultima me tecum vidit maestisque cadentes
  10. excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis: