Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
  2. culta sit, esse vetus me tibi cogit [*](nunc tibi cogor ) onus.
  3. me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
  4. quae non inferior nobilitate fuit,
  5. primus ut auderem committere carmina famae
  6. impulit: ingenii dux fuit ille mei.
  7. nec quo sit primum nobis a tempore cultus
  8. contendo fratrem posse referre tuum.
  9. te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
  10. quolibet in casu gratia nostra fores,
  11. ultima me tecum vidit maestisque cadentes
  12. excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis:
  13. cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
  14. attulerat culpae quem mala fama meae,
  15. inter confessum dubie [*](dubie medius: om A.) dubieque negantem
  16. haerebam, pavidas dante timore notas,
  17. exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
  18. gutta per attonitas ibat oborta genas.
  19. haec igitur referens et quod mea crimina primi
  20. erroris venia posse latere vides,