Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
  2. quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
  3. quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
  4. culta sit, esse vetus me tibi cogit [*](nunc tibi cogor ) onus.
  5. me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
  6. quae non inferior nobilitate fuit,
  7. primus ut auderem committere carmina famae
  8. impulit: ingenii dux fuit ille mei.
  9. nec quo sit primum nobis a tempore cultus
  10. contendo fratrem posse referre tuum.