Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tum tua me primum solari littera coepit
- et laesum flecti spem dare posse deum.
- movit amicitiae tum te constantia longae,
- ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
- et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
- quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
- quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
- culta sit, esse vetus me tibi cogit [*](nunc tibi cogor ) onus.
- me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
- quae non inferior nobilitate fuit,
- primus ut auderem committere carmina famae
- impulit: ingenii dux fuit ille mei.
- nec quo sit primum nobis a tempore cultus
- contendo fratrem posse referre tuum.
- te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
- quolibet in casu gratia nostra fores,
- ultima me tecum vidit maestisque cadentes
- excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis:
- cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
- attulerat culpae quem mala fama meae,