Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tum tua me primum solari littera coepit
  2. et laesum flecti spem dare posse deum.
  3. movit amicitiae tum te constantia longae,
  4. ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
  5. et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
  6. quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
  7. quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
  8. culta sit, esse vetus me tibi cogit [*](nunc tibi cogor ) onus.