Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
  2. diceris erratis ingemuisse meis.
  3. tum tua me primum solari littera coepit
  4. et laesum flecti spem dare posse deum.
  5. movit amicitiae tum te constantia longae,
  6. ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
  7. et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
  8. quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
  9. quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
  10. culta sit, esse vetus me tibi cogit [*](nunc tibi cogor ) onus.
  11. me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
  12. quae non inferior nobilitate fuit,
  13. primus ut auderem committere carmina famae
  14. impulit: ingenii dux fuit ille mei.
  15. nec quo sit primum nobis a tempore cultus
  16. contendo fratrem posse referre tuum.
  17. te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
  18. quolibet in casu gratia nostra fores,
  19. ultima me tecum vidit maestisque cadentes
  20. excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis: